monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13 > uwbM.p.th.f.68.260 > uwbM.p.th.q.1a.11 > csg68.404 > sectio 13 > tblHarleyMS1775.19v > sectio 5 > csg75.840 > bnfGrec107.999 > sectio 18 > uwbM.p.th.f.12.72 > bnf17226.139 > csg48.256 > 106 > 334 > sectio 4 > sectio 4 > csg48.26 > bsbClm6224.435 > Matthaeus, 4 > sectio 12 > sectio > csg68.404 > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 5, 2
Correptus est, quoties sine ulla mora vocis medias syllabas enuntiamus, ut moenia, tabula. Productus est, quoties medias syllabas cum aliqua mora vocis exprimimus, ut fortuna, natura. Sciendum tamen est, quia illa quae in verbis i correpta proferuntur, cum in medium venerint, et ipsum i in e mutaverint, ut legis, lege, legere, ubique breviantur, excepto tamen cum a tribus excipiuntur consonantibus, b, m et t, ut legebam, legemus, legetur; caetera melius accentibus colliguntur, quia accentus in trisyllabis et tetrasyllabis, et deinceps, ita considerandus est, ut si quaeratur imicissimorum quibus syllabis constet, ediscimus primam brevem exemplo, ut: Nimium dilexit amicum; secundam longam accentu invenimus, tertiam longam positione, quartam brevem accentu, quia cum dicimus amicissimus, penultimam cum brevi accentu invenimus, quintam accentu longam; ultimam vero qualis sit, per singulas partes orationis monstrabimus in oratione subiecta.